Begrüßung Latein

Civi Novicoloniensi,

quisquis es, Fridericus Felgentreu salutem!

Magno cum gaudio saluto te paginae meae domesticae vel visitatricem vel visitatorem. Gratias etiam ago, quod tibi curae est, quibus verser in rebus, cum cives nostri delegatum me creaverint. In illo Summo rei publicae Consilio voce et auctoritate operam navo, utilitatem ut afferam cum populo nostro tum commodis Novicoloniensium. Ex hac pagina interretiali fieri liceat certiorem, quibus rebus studere mihi proposuerim ad Novam Coloniam amplificandam. Cognoscas, sis, etiam memet ipsum, quis qualisque vir sim. Quod siquid vel rogare me velis vel suadere mihi vel dicere, quid de quadam re sentias, libenter expectabo id, quod contribueris.

Vale.

Schreibe einen Kommentar

Deine E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert.